monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.473 > sectio 24 > bnf10439.198 r > 2 > sectio 17 > 6 > sectio 5 > sectio > sectio 2 > sectio 10 > sectio 22 > sectio 20 > sectio > sectio 10 > bnf17226.113 > XXXII. AGAPITO V̅ · Ῑ · P̅ · V̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|509) > sectio 21 > bnf10439.194 v > 9 > bnf2630.719 > sectio 14 > 17 > 45 > csg46.87 > sectio 11 > 22
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XXI. Epistula concilii Ariminensis orthodoxorum episcoporum ad imperatorem Constantium. <<<     >>> XXIII. Epistula Ariminensis concilii ad imperatorem Constantium destinata.

Cassiodorus, 5, CAPUT XXII. Epistula Constantii ad Ariminense concilium.

1 Constantius victor ac triumphator Augustus universis episcopis Arimino congregatis salutem.
2 Semper equidem et prae omnibus cogitare nos de sacra et adoranda lege, non ignorat vestra benignitas. Nunc autem viginti quos vestra sapientia destinavit episcopos, legationis suae causa, interim videre nequivimus, cum sit nobis necessarium circa barbaros iter, et, sicut nostis, deceat animo puro ab omni cogitatione utilitatem divinae legis examinare.
3 Iussimus igitur episcopos in Adrianopoli nostram sustinere regressionem; ut cum universa respublica fuerit bene disposita, tunc quae gesserint audire possimus. Vestrae ergo sanctitati non videatur onerosum eorum exspectare regressum; ut dum redeunt nostrum vobis referentes responsum, perducere possitis ad terminum quae Ecclesiae catholicae utilia esse noscuntur.
4 Has litteras suscipientes episcopi, talia rescripserunt. [SOCRATES, lib. II, cap. 29; edit. Christ. Vales. cap. 37, p. 139.]
Cassiodorus HOME

bav823.179 bav824.133 bnf1603.88

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik